monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3 > sectio 3 > 69 > 48 > 24 > 19 > 38 > sectio 11 > 29 > 4 > sectio 1 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 10, 1
Metrum dactylicum hexametrum, quod et heroicum vocatur, eo quod hoc maxime heroum, hoc est virorum fortium facta canerent, caeteris omnibus pulchrius celsiusque est; unde opusculis tam prolixis quam succinctis, tam vilibus quam nobilibus aptum esse consuevit. Constat autem ex dactylo et spondeo, vel trocheo, ita ut recipiat spondeum locis omnibus, praeter quintum, dactylum praeter ultimum; trocheum vero loco tantum ultimo, vel (ut quidam definiunt) spondeum ultimo loco semper, et in omnibus praeter quintum; trocheum vero nusquam, quia etsi ultima brevis est natura, tamen spondeum facit, ad votum poetarum, quia (ut praediximus) ultimam versus omnes syllabam indifferenter accipiunt, alioquin legitimum numerum viginti quatuor temporum versus hexameter non habebit, quia tot illum pro sui perfectione habere decebat, quot habet libra plena semiuncias.